- FASCINUS
- FASCINUSDeus apud veteres. Huius idolum sub curru, eo loco, cui Imp. triumphans insidebat, suspensum fuisse, indicat Plin. l. 28. c. 4. Fascinus Imperatorum quoque, non solum infantium custos, qui Deus inter sacra Romana a vestalibus colitur et currus triumphantium, sub his pendens, desendit, medicus invidiae, iubetque eosdemrespicere. Quo respicere videtur Tertullian. in Apologet. Hominem se esse etiam triumphans Imp. in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim a tergo: Respice post te, hominem memento te. Certe enim Fascino vires quasdam inesse credebant, ad magna quaeque turbanda, Heliod. Aethiop. l. 3. hancqueve vim vel oculis vel verbis attribuebant. Unde Plutarch. ὀφθαλμὸν βάσκανον, oculum fascinantem vocat: et de lingua Virg. Ecloga 7. v. 27.Aut si ultra placitum laudarit, baccare frontemCingite, ne vati noceat mala lingua futuro.Quod de infantibus ait Plin. loco prafato, exsequitur prolixe Thomas Bartholin. l. de Puerperio vet. ubi pueris sive ante lustrationem sive post Caprimulgum insidiari et Lilith. item sagas, et striges variis fascinis, docet, quae vel allio vel alysso vel re turpi in collo ex annulo appensa superstitiosum vulgus abigi credat. Res illa turpis Priapus fuit, ita enim Varro l. 6. Fascinus erat res turpicula e collo pueris appensa: proin ut aspectum effascinantium ab oculis puerorum abducerent, suspendebant ipsis e collo Mutinum Deum. Sic enim Cario ad moechum, cui se virilia exsecturum minitatur, apud Plaut. Mil. Act. 4. v. 6.Ut faciam quasi puero in collo pendeant crepundia.Eius figutam ex aere, e Museo Parentis, exhibet Caspar. Bartholin. Comm. in l. praefat. de Puerp. ut et alias huius amuleti species, ex lapide Lazuli, corallio et crystallo, quae apud Pignor. in Mensa Isiaca. Nec omittendum, quod Fascinum deum inter sacra Romana a Vestalibus cultum, Plin. natrat loco supra laudato. Unde turpitudo illorum sacrorum facile intelligitur. Plura vide apud Hadr. Turneb. Adversar. l. 9. c. 28. Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 10. et Herald ad Mart l. 6. Epigr. 29. nec non infra in voce Gerrae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.